Thomas Beddoes to Lazzaro Spallanzani, 7 May 1786
Quod Dissertationes tuas, vir praeclare, anglice versas in lucem publicam emiserim, id popu-laribus meis gratum me fecisse, cum ex hoc quod intra biennium omnia fere exemplaria distracta fuerint. Paranda igitur editio altera, quam, priusquam typo subjiciam, a te scire cupio an nova ulla experimenta huc facientia, quaeque commode addi possint, publice proferre tecum mediteris: quae res si ita se habeat ut librum tuum ad me apud J. Murray, n.o 32, Fleet Street. Londini quam ocyus mittas enixe rogo.
Triennium jam ferme exactum est, ex quo primum in dissertationes illas forte fortuna incidi, quumque nihil omnino de iis apud professores, quorum praelectiones frequentabam neque apud alios, audieram: tanta laborum assiduitas et in experimentis excogitandis ingenii acumen, et in instituendis solertia, verique sine fuco ex diligentia tua oblati amor: animum, fateor, stupore quodam perculsum habui: nec facile quis mirabitur opus ita comparatum omnium admirationem ad te rapuisse. Quod ad alimentorum concoctionem attinet, in sententiam tuam eo lubentius a nostris concessum est, quod J. Hunter et G. Hevens, dissertationem magnam, Edemburgi anno 1777 typis impressam, te auctore, apud nos tuiti sunt. Dissertationem magnam, quam dixi, versioni meae adjunxi, quippe quae experimenta in homine facta, eodemque quo tua evidentia contineat. In praefatione occasionem idoneam de aliis scriptis tuis longe paucioribus civium meorum quam pro meritis illorum cognitis referendi nactus mihi visus sum: attamen quandoquidem libri italici raro admodum et tarde ad nos transeant, facile fieri potest ut praeclara quaedam (praeclara procul dubio modo tua), cognituque dignissima, silentio praetermiserim. Non igitur possum quin abs te exoptare, ut omnium operum tuorum, si quando occasio sese obtulerit, exemplar ad me mittas: animus enim alienus non est ab illis sermone anglico donandis, si otium et vires concedet Deus. Saepe quoque mecum cogitavi de experimentis quibusdam, de aliorum concoctione paullo aliter quam a te factum video, instituendis via enim semel patefacta, alii eadem procedere poterunt secumque reportare qua e re generis humani forsitan aliquando erunt. O te felicem qui viam ad talia sternere potuisti! Utinam profecto, hi ad finem feliciter perducti, studia tua ad alia aut male aut omnino non intellectura, convertas. En nervos pulcherrimam materiem pariter ac difficillimam vixque nisi hypothesium temeritate tentatam.
Nescio sane an supra humanum ingenium posita sit; credo tamen aut Spallanzani aut mortalium neminem tenebris tantis luci affundendae sufficere.
De secundo illo tomo, tam praeclaro, ut dubitem an quisquam sit inter physiolosorum scripta cum illo conferendum, unum habeo quod moneam. Ovis illis, uti putabantur, ranarum ad examen oculi armati vocatis, nihil quod inter semine masculino adspersa et alia interfuisse, vidisti. Colligis igitur discrimen omnino nullum fuisse, quod jure tuo facere non mihi videris. In promptu enim est, quid agatur in elementis corporum tam exilium aciem nostrana prorsus fugere multisque igitur modis ova illa inter se differre posse et Lynnaeum ipsum latere. Multa fateor, me vel nolentem de germinum praexistentia dubitare cogunt; nec quidquam video quod Epigenesi repugnet nisi unicum Sandifortii pericula nuper multum infirmasse nihil relatum est. Sin ab hoc recesseris nihil est quod hominem veritatis amicum in illam sententiam tui cogat. Meditationes enim illas Bonneti tui, viri summi, cur moremur, quum hypothesim ejus vel praecipuam exposita tua penitus evertunt (de semine masc. nempe foetum nutriente!) Adde quod homini concessum non est hac via ad verum accedere. Nec, credo, ignoras, quae Germani, praecipue Blumenbach (Van der Bildungstrieb) nuper contra hanc opinionem protulerunt.
Plenius rationes reddere, quare in medio arcani, epistolae angustiae prohibent. Interea homini Britanno sententiam suam libere profitenti, quaeso, ignoscas.
Nuperus quidam auctor (Van der Kemp) exp. in vasis sanguinis corporis humani captis, lumina ramorum simul sumptorum, lumen triennii non superare ausus est, quod observationibus tuis de sanguinis circuitu optime convenire mihi videtur Linnaeani fuerunt et ad convicia confugiunt; quinimmo dicunt te observationes tuas, de circumlatione, non rite instituisse.
Linnaeus enim, aiunt, pistilla polli, calore non adspersa per longum tempus virescere narrat, dum foecundata statim tabescunt. Spallanzani de hac re altum silentium tenet; nihil ergo hujus observationes ad rem faciunt pulchrum sane ratiocinium. Utinam tamen ad hoc in posterum animum tuum advertas. Interim in comiciis suis pergant illi, tu in inventis tuis; posterorumque aequitati committas.
Dabam Edemburgi 7 mai 1786.
Edimburgo 7 maggio 1786.
Ossequiosissimo ed obbligatissimo servitore e discepolo
GIACOMO LOCATELLI.
Published: Lettere Di Vari Illustri Italiani Del Secolo XVIII E XIX A'loro Amici: E De'massimi Scienziati E Letterati Nazionali E Stranieri Al Celebre Abate Lazzaro Spallanzani: E Molte Sue Risposte Ai Medesimi Ora La Prima Volta Pubblicate (Reggio: Torregiani e Compagno, 1841-43), vii, 267-71.
Postmark:
Endorsement: